monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 184, 4
Sed et homini qui frigidum stomachum habet meranda non multum prodest, quia stomachus eius tanto plus ab illa infrigidatur et aliquantulum induratur. Illis quoque, qui infirmum et tenuem stomachum habent, meranda non multum prodest, quia eum aliquantum gravat; sed tamen slim ab eo aufert et minuit.